Mostrando entradas con la etiqueta Oraciones en Latin. Mostrar todas las entradas
Mostrando entradas con la etiqueta Oraciones en Latin. Mostrar todas las entradas

sábado, 4 de diciembre de 2021

Salve Regina

 Salve, Regína,

Mater misericórdiæ,
vita, dulcédo et spes nostra, salve.


Ad te clamámus,
éxsules filii Evæ.


Ad te suspirámus geméntes et flentes
in hac lacrimárum valle.


Eia ergo, advocáta nostra,
illos tuos misericórdes óculos
ad nos convérte.


Et Iesum benedíctum fructum
ventris tui,
nobis, post hoc exsílium, osténde.


O clemens, o pia, o dulcis Virgo María!

Ora pro nobis, sancta Dei Genitrix,
ut digni efficiamur promissionibus Christi.


miércoles, 1 de diciembre de 2021

Magnificat (Latin)

Magnificat anima mea Dominum:

et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo.

Quia respexit humilitatem ancillæ suæ:

ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,

quia fecit mihi magna qui potens est:

et sanctum nomen ejus,

et misericordia ejus a progenie in progenies

timentibus eum.

Fecit potentiam in brachio suo:

dispersit superbos mente cordis sui.

Deposuit potentes de sede,

et exaltavit humiles.

Esurientes implevit bonis:

et divites dimisit inanes.

Suscepit Israël puerum suum,

recordatus misericordiæ suæ:

sicut locutus est ad patres nostros,

Abraham  et semini ejus in sæcula.

Amen. 

sábado, 20 de noviembre de 2021

Sancte Michael Archangele

 SANCTE MICHAEL ARCHANGELE

Sancte Michael Archangele, defende nos in proelio, contra nequitiam et insidias diaboli esto praesidium.

Imperet illi Deus, supplices deprecamur: tuque, Princeps militiae coelestis, Satanam aliosque spiritus malignos, qui ad perditionem animarum pervagantur in mundo, divina virtute, in infernum detrude.

Amen.


viernes, 19 de noviembre de 2021

Litaniae Lauretanae

Litaniae Lauretanae


V. Kyrie, eleison,
R. Kyrie, eleison.


Christe, eleison,
Christe, eleison.


Kyrie, eleison,
Kyrie, eleison.


Christe, audi nos,
Christe, audi nos.


Christe, exaudi nos,
Christe, exaudi nos.


Pater de cœlis, Deus,
miserere nobis.


Fili, Redemptor mundi, Deus,
miserere nobis.


Spiritus Sancte Deus,
miserere nobis.


Sancta Trinitas, unus Deus,
miserere nobis.



Sancta Maria,
ora pro nobis.


Sancta Dei Genitrix,
ora pro nobis.


Sancta Virgo virginum,
ora pro nobis.


Mater Christi,
ora pro nobis.


Mater Ecclesiæ,
ora pro nobis.


Mater Misericordiae
ora pro nobis.


Mater divinæ gratiæ,
ora pro nobis.


Mater Spei

ora pro nobis.


Mater purissima,
ora pro nobis.

Mater castissima,
ora pro nobis.

Mater inviolata,
ora pro nobis.

Mater intemerata,
ora pro nobis.

Mater amabilis,
ora pro nobis.

Mater admirabilis,
ora pro nobis.

Mater boni consilii,
ora pro nobis.

Mater Creatoris,
ora pro nobis.

Mater Salvatoris,
ora pro nobis.

Virgo prudentissima,
ora pro nobis.

Virgo veneranda,
ora pro nobis.

Virgo prædicanda,
ora pro nobis.

Virgo potens,
ora pro nobis.

Virgo clemens,
ora pro nobis.

Virgo fidelis,
ora pro nobis.

Speculum justitiæ,
ora pro nobis.

Sedes sapientiæ
ora pro nobis.

Causa nostræ lætitiæ,
ora pro nobis.

Vas spirituale,
ora pro nobis.

Vas honorabile,
ora pro nobis.

Vas insigne devotionis,
ora pro nobis.

Rosa mystica,
ora pro nobis.

Turris davidica,
ora pro nobis.

Turris eburnea,
ora pro nobis.

Domus aurea,
ora pro nobis.

Fœderis arca,
ora pro nobis.

Ianua cœli,
ora pro nobis.

Stella matutina,
ora pro nobis.

Salus infirmorum,
ora pro nobis.

Refugium peccatorum,
ora pro nobis.

Solacium migrantium

ora pro nobis.


Consolatrix afflictorum,
ora pro nobis.

Auxilium christianorum,
ora pro nobis.

Regina Angelorum,
ora pro nobis.

Regina Patriarcharum,
ora pro nobis.

Regina Prophetarum,
ora pro nobis.

Regina Apostolorum,
ora pro nobis.

Regina Martyrum,
ora pro nobis.

Regina Confessorum,
ora pro nobis.

Regina Virginum,
ora pro nobis.

Regina Sanctorum omnium,
ora pro nobis.

Regina sine labe originali concepta,
ora pro nobis.

Regina in cælum assumpta,
ora pro nobis.

Regina sacratissimi Rosarii,
ora pro nobis.

Regina familiæ,
ora pro nobis.

Regina pacis,
ora pro nobis.


Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,
parce nobis, Domine.


Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,
exaudi nos, Domine.


Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,
miserere nobis.



Ora pro nobis, sancta Dei Genitrix,
ut digni efficiamur promissionibus Christi.



Oremus


Concede nos famulos tuos, quæsumus, Domine Deus, perpetua mentis et corporis sanitate gaudere: et, gloriosa beatæ Mariæ semper Virginis intercessione, a præsenti liberari tristitia, et æterna perfrui lætitia.
Per Christum Dominum nostrum.


Amen.


Gloria Patri

Gloria Patri

Glória Patri
et Fílio
et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio,
et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum.

Amen.

Symbolum Apostolorum (Credo)

Credo in Deum Patrem omnipotentem, Creatorem caeli et terrae.

Et in Iesum Christum, Filium eius unicum, Dominum nostrum, qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine, passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus, et sepultus, descendit ad infernos, tertia die resurrexit a mortuis, ascendit ad caelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis, inde venturus est iudicare vivos et mortuos.

Credo in Spiritum Sanctum, sanctam Ecclesiam catholicam, sanctorum communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem et vitam aeternam.

Amen

Ave Maria

 Ave Maria, grátia plena,

Dóminus tecum.
Benedícta tu in muliéribus,
et benedíctus fructus ventris tui, Iesus.

Sancta María, Mater Dei,
ora pro nobis peccatóribus,
nunc et in hora mortis nostræ.

Amen.

Pater Noster

 Pater noster, qui es in cælis,

sanctificétur Nomen Tuum,
advéniat Regnum Tuum,
fiat volúntas Tua,
sicut in cælo, et in terra.

P
anem nostrum
cotidiánum da nobis hódie,
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos
dimíttimus debitóribus nostris.
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a Malo.



Per Signum Crucis

 In nomine Patris, et Filii et Spiritus Sancti.


Amen.